[75]
at ne ipsi quidem dicunt. vellem tantum
habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum
quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut
in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde
ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona
mortuo. haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami
mortuus, facta non sunt. at Castricium quibus
verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi
Romani, florem iuventutis' appellant. qua re, Deciane,
si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni
te deriserunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.