[71]
verum esto, negotiari
libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi
cives Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur?
otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum
libertate gaudes. cur ergo unus tu Apollonidensis amantissimos
populi Romani, fidelissimos socios, miseriores
habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit
umquam? cur his per te frui libertate sua, cur denique
esse liberos non licet? homines sunt tota ex Asia frugalissimi,
sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi,
patres familias suo contenti, aratores, rusticani;
agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque
meliores. in hisce agris tu praedia habere voluisti. omnino
mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri
delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in Capenati
paravisses.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.