[55]
itaque civitatis pudentis, ut
ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt,
iustum dolorem querelasque cognoscite. quae pecunia
fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se
esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit
Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam
ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus
conlatam in usum suum. cupio audire. 'non,' inquit,
'dicimus.' quid igitur? 'delatam ad nos, creditam nobis
L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.'
quid tum?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.