[4]
quem enim appellem, quem obtester, quem
implorem? senatumne? at is ipse auxilium petit a vobis
et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam
esse sentit. an equites Romanos? indicabitis
principes eius ordinis quinquaginta quid cum omnibus
senseritis. an populum Romanum? at is quidem omnem
suam de nobis potestatem tradidit vobis. quam ob rem
nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos, iudices, non
auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae
spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea
quo confugere possimus; nisi forte quae res hoc
iudicio temptetur, quid agatur, cui causae fundamenta
iaciantur, iudices, non videtis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.