[43]
Pari felicitate legatus una venit
Nicomedes, qui nec in senatum ulla condicione pervenire
potuit et furti et pro socio damnatus est. nam princeps
legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed
cum rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus
et bona et senatorium nomen amisit. hi tres etiam
aerari nostri tabulas falsas esse voluerunt; nam servos
novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite
venissent. decreto scribendo primum video adfuisse Lysaniam,
cuius fratris bona, quod populo non solvebat, praetore
Flacco publice venierunt. praeterea Philippus est,
Lysaniae gener, et Hermobius, cuius frater Pollis item pecuniae
publicae est condemnatus. dicunt se Flacco et eis
qui simul essent drachmarum cciↃↃ iↃↃ dedisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.