[28]
haec enim ratio
ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum
in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo
cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate
omnia ad gloriam splendoremque revocarent. quaeritur
enim in re domestica continentiae laus, in publica dignitatis.
quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis
erit tam iniquus qui reprehendat? 'nulli erant praedones.'
quid? nullos fore quis praestare poterat? 'minuis,' inquit,
'gloriam Pompei.' immo tu auges molestiam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.