[25]
sed cum L. Flacci
res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est
primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus
exterminatis libertas in re publica constituta est, quae
usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum
gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni
contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit
L. Flaccus sed, quam maxime florere in generis
sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae
praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum
exemplum prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid
errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.