[104]
ac L. Flaccum quidem, iudices, si,
quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit,
numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse
vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper
ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati
suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non
pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. quotus
enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur,
qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi
atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem
magni putet, cum illam viam sibi videant expeditiorem
ad honores et ad omnia quae concupiverunt?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.