[83]
sed quid ego?1 qui Catilinam non laudavi, qui reo Catilinae
consul non adfui, qui testimonium de coniuratione
dixi in alios, adeone vobis alienus a sanitate, adeo oblitus
constantiae meae, adeo immemor rerum a me gestarum
esse videor ut, cum consul bellum gesserim cum coniuratis,
nunc eorum ducem servare cupiam et animum2 inducam,
cuius nuper ferrum rettuderim3 flammamque restinxerim,
eiusdem nunc causam vitamque defendere? si me dius
fidius, iudices, non me ipsa res publica meis laboribus et
periculis conservata ad gravitatem animi et constantiam sua
dignitate revocaret, tamen hoc natura est insitum ut, quem
timueris, quicum de vita fortunisque contenderis, cuius ex
insidiis evaseris, hunc semper oderis. sed cum agatur honos
meus amplissimus, gloria rerum gestarum singularis, cum,
quotiens quisque4 est in5 hoc scelere convictus, totiens renovetur
memoria per me inventae salutis, ego sim tam demens,
ego committam ut ea quae pro salute omnium gessi, casu
magis et felicitate a me quam virtute et consilio gesta esse
videantur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.