[54]
quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius
aut vos qui haec ab illo1 mandata defertis? gladiatores
emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum?
'ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' quos testamento
patris deberi videmus2. 'adrepta est familia.' quae si esset
praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere3.
Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae4 sed
aequorum exspectationi satis facere posset! 'properatum5
vehementer est6, cum longe tempus muneris abesset.' quasi
vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'nec
opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia
est comparata.' at litterae sunt Fausti,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.