[14]
et
quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium
diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta
est hoc primum attendite.
multa, cum essem consul, de summis1 rei publicae periculis
audivi, multa quaesivi, multa cognovi; nullus umquam de
Sulla nuntius ad me, nullum indicium2, nullae litterae pervenerunt,
nulla suspicio3. multum haec vox fortasse valere
deberet4 eius hominis qui consul insidias rei publicae consilio
investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset,
cum is se5 nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum
esse diceret. sed ego nondum utor6 hac voce ad hunc
defendendum; ad purgandum me potius utar, ut mirari
Torquatus desinat me qui Autronio non adfuerim7 Sullam
defendere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.