[45]
mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem?
per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio?
quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam1 crudelis
insidias rei publicae2 factas et me potissimum consule constitutas3
putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et
constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis
causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent4,
ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario
meo posse superari?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.