[36]
ab1 Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis
negat? sed lege2 indicium3 et vide quem ad modum nominatus
sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris
Autronium secum facere. quaero num Sullam dixerit Cassius.
nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla
sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum
naturamque non nossent ac tantum audissent4 eos pari calamitate
esse, quaesiverunt essentne eadem5 voluntate. quid tum
Cassius? si respondisset idem sentire et secum facere Sullam,
tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere.
quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret,
non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de
quibus illi aliquid suspicari viderentur6.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.