[35]
videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem
bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque
semper nec, si a me forte1 desciveris, idcirco te a se
et a re publica et a tua2 dignitate deficere patientur. sed
iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi
de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita
est ab illo. nam si Torquatus Sullam solum accusasset,
ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum
qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione3
in me esset invectus et cum, ut initio4 dixi, defensionem
meam spoliare auctoritate5 voluisset, etiam si dolor meus6
respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem
flagitavisset7.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.