[31]
in quo primum illud erat1
absurdum quod, cum ea quae leviter2 dixerat vobis probare
volebat, eos autem3 qui circum iudicium stabant audire nolebat,
non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros
quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non
probabatis4. deinde alterum iam oratoris est5 vitium non
videre quid6 quaeque causa postulet. nihil est enim tam
alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri
coniuratorum poenam mortemque lugere. quod cum is
tribunus pl. facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos
relictus, nemini7 mirum est; difficile est enim tacere,
cum doleas; te, si quid eius modi facis8, non modo talem
adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis
velis esse vehementer admiror.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.