[84]
'quid ergo? hoc tibi sumis,' dicet fortasse
quispiam, 'ut, quia tu defendis1, innocens iudicetur?' ego
vero, iudices, non modo mihi nihil adsumo in quo quispiam
repugnet sed etiam, si quid ab omnibus conceditur, id reddo
ac remitto. non in ea re publica versor, non eis temporibus
caput meum2 obtuli pro patria3 periculis omnibus, non
aut ita sunt exstincti quos vici aut ita grati quos servavi, ut
ego4 mihi plus appetere coner quam quantum5 omnes inimici
invidique patiantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.