[29]
quod si illis meis praesidiis forte
invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium
generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt,
consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni
maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo1 idcirco
oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum
repressi, sed eo etiam magis2 quod nihil iam3 se simile
me vivo conari posse arbitrantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.