[77]
Sullam, iudices, ex his1
qui cum hoc vivunt atque2 vixerunt honestissimorum hominum3
gregibus reicietis, ex hoc amicorum4 numero, ex hac
familiarium5 dignitate in impiorum partem atque in parricidarum
sedem6 et7 numerum transferetis? Vbi erit igitur
illud firmissimum8 praesidium pudoris, quo in loco nobis
vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae
fructus reservabitur, si in9 extremo discrimine ac dimicatione
fortunae deseret10, si non aderit, si nihil adiuvabit?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.