[68]
Sulla facere potuisse. de quo etiam si quis dubitasset
antea an1 id quod tu arguis cogitasset, ut2 interfecto
patre tuo consul3 descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus,
sustulisti4 hanc suspicionem, cum dixisti5 hunc, ut
Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas
et manum comparasse. quod si tibi ego6 confitear7, tu mihi
concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur,
nihil de suo8 consulatu, quem iudicio amiserat, per vim
recuperando cogitavisse. neque enim istorum facinorum
tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona
suscipit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.