[4]
non attendit
eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod
antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta
per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum
videas hoc honore1, auctoritate, virtute, consilio praeditum
non dubitasse quin innocentiam P. Sullae2 defenderet,
quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi
interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui
defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his
existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio
et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi
huius innocentiam vides. non enim una ratio est3 defensionis
ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt4, qui
laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate
defendunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.