[48]
neque vero quid
mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo
quem tu accusas, cur tibi ego1 non suscenseo, quod2 accusas3
eum quem ego defendo? 'inimicum ego4,' inquis, 'accuso
meum.' et amicum ego defendo meum. 'non debes tu5
quemquam in6 coniurationis quaestione defendere.' immo
nemo magis eum de quo nihil umquam est7 suspicatus quam
is qui de aliis multa cognovit8. 'cur dixisti testimonium in
alios?' quia coactus sum9. 'cur damnati sunt?' quia
creditum est. 'regnum est dicere in quem velis et10 defendere
quem velis.' immo servitus est non dicere in quem
velis et non11 defendere quem velis. ac si considerare coeperis
utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud12
tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere
potuisse quam me humanitatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.