[16]
hac vero in
coniuratione quid tam coniunctum quam ille cum Catilina,
cum Lentulo? quae tanta societas ullis inter se rerum
optimarum quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audaciae?
quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod
sine eodem illo Catilina facinus admisit? cum interim Sulla
cum isdem illis non modo noctem solitudinemque non
quaereret sed ne mediocri1 quidem sermone et congressu
coniungeretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 mediocriter Reid
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.