[15]
quae enim Autroni fuit1 causa, quae Sullae est?
ille ambitus iudicium tollere ac disturbare primum conflato
voluit gladiatorum ac fugitivorum tumultu, deinde, id quod
vidimus omnes, lapidatione atque concursu; Sulla, si sibi
suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium
requisivit. ille damnatus ita se gerebat non solum consiliis
et sermonibus verum etiam aspectu atque2 voltu ut inimicus
esse amplissimis ordinibus, infestus bonis omnibus, hostis
patriae videretur; hic se ita fractum illa calamitate atque
adflictum putavit ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse
arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.