[11]
duae coniurationes abs1 te, Torquate, constituuntur, una
quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule
designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum
in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri
atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse2; scis
me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum
expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum
penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum3
mihi finem honoris perveneram, quod me4 ambitio et
forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.