[14]
sed ea quae exaudio, patres conscripti, dissimulare
non possum. iaciuntur enim voces quae perveniunt ad
auris meas eorum qui vereri videntur ut1 habeam satis
praesidi ad ea quae vos statueritis hodierno die transigenda.
omnia et provisa et parata et constituta sunt2,
patres conscripti, cum mea summa cura atque diligentia
tum multo etiam maiore populi Romani ad summum imperium
retinendum et ad communis fortunas conservandas
voluntate. omnes adsunt omnium ordinum homines,
omnium generum3, omnium denique4 aetatum; plenum est
forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus
huius templi ac loci5. causa est enim post urbem conditam
haec inventa sola in qua omnes sentirent6 unum atque
idem praeter eos qui, cum sibi viderent esse pereundum,
cum omnibus potius quam soli perire voluerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.