[9]
nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit.
si eritis secuti sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is
in re publica1 viam quae popularis habetur secutus est,
fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore huiusce
sententiae mihi populares impetus pertimescendi; sin illam
alteram, nescio an amplius mihi negoti contrahatur. sed
tamen meorum periculorum rationes utilitas rei publicae
vincat2. habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas
et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam
obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis. intellectum
est quid interesset inter levitatem contionatorum
et animum vere popularem saluti populi consulentem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.