[8]
decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam
et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa
statueritis non putent1 esse suae dignitatis recusare. adiungit
gravem poenam municipiis2, si quis eorum vincula
ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas3 scelere
hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos
condemnat aut per senatum aut per populum levare possit4;
eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari
solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit
nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore
animi atque corporis miserias5 et omnis scelerum poenas
ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis
esset proposita6, apud inferos eius modi quaedam illi
antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod
videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam
pertimescendam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.