[5]
haec omnia indices detulerunt,
rei confessi sunt, vos multis iam iudiciis iudicavistis, primum
quod mihi gratias egistis singularibus verbis et mea
virtute atque diligentia perditorum hominum coniurationem
patefactam esse decrevistis, deinde quod P. Lentulum se
abdicare1 praetura coegistis; tum quod eum et ceteros de
quibus iudicastis in custodiam dandos censuistis, maximeque
quod meo nomine supplicationem decrevistis, qui honos
togato habitus ante me est nemini; postremo hesterno
die praemia legatis Allobrogum Titoque Volturcio dedistis
amplissima. quae sunt omnia eius modi ut ei2 qui in
custodiam nominatim dati sunt sine ulla dubitatione a vobis
damnati esse videantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.