[29]
Quirites, ut ea quae gessi in consulatu
privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in1
conservanda re publica suscepta, laedat invidos, mihi valeat
ad gloriam. denique ita me in re publica tractabo ut
meminerim semper quae gesserim, curemque ut ea virtute
non casu gesta esse videantur. vos, Quirites, quoniam
iam est nox2, venerati3 Iovem illum custodem huius urbis ac
vestrum in vestra tecta discedite et ea, quamquam iam est
periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte4 custodiis
vigiliisque defendite. id ne vobis diutius faciendum sit
atque ut in perpetua pace esse possitis providebo, Quirites5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.