[18]
quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me administrata
ut deorum immortalium nutu atque1 consilio et gesta
et provisa esse videantur. idque cum coniectura consequi
possumus, quod vix videtur2 humani3 consili tantarum rerum
gubernatio esse potuisse, tum vero ita praesentes his
temporibus opem et auxilium nobis tulerunt ut eos paene
oculis videre possimus4. nam ut illa omittam, visas nocturno
tempore ab occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum
iactus, ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera5 quae
tam6 multa nobis consulibus facta sunt ut haec quae nunc
fiunt canere di immortales viderentur, hoc certe, Quirites7,
quod sum dicturus neque praetermittendum neque relinquendum
est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.