[17]
sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste
qui iam fatetur se esse hostem, et quem1, quia, quod semper
volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant,
qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus?
quos quidem ego, si ullo modo fieri possit2, non tam ulcisci
studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque
id qua re fieri non possit, si iam me3 audire volent4, intellego.
exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum
istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam
consili atque orationis meae, si quam potero, adferam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.