[9]
O di immortales! ubinam gentium sumus?
quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus1? hic,
hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis
terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro2
omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis3
terrarum exitio cogitent. hos4 ego video consul et de re
publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat,
eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa
nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque
proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres,
quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia,
confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum5 tibi
esse etiam nunc morae, quod6 ego viverem. reperti sunt
duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se7 illa ipsa
nocte paulo ante lucem me in meo lecto8 interfecturos esse9
pollicerentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.