[18]
quae tecum, Catilina,
sic agit1 et quodam modo tacita loquitur: 'nullum iam aliquot
annis facinus exstitit2 nisi per te, nullum flagitium sine
te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque
sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas
leges et quaestiones verum etiam ad evertendas3
perfringendasque valuisti. superiora illa, quamquam ferenda
non fuerunt, tamen ut potui tuli; nunc vero me totam esse
in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam
timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse quod
a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. quam ob rem
discede atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne
opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.