[19]
haec si tecum, ut1 dixi, patria loquatur, nonne impetrare
debeat, etiam si vim adhibere non possit? quid, quod
tu te2 in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis
causa ad3 M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo
non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut
domi meae te adservarem rogasti. cum a me quoque
id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus
tuto esse tecum, quia4 magno in periculo essem
quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum
praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum,
virum optimum, M. Metellum5 demigrasti, quem tu videlicet
et6 ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum
sagacissimum et ad vindicandum fortissimum
fore putasti. sed quam longe videtur a carcere atque a
vinculis abesse debere qui se ipse7 iam dignum custodia
iudicarit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.