[25]
itaque mihi mirum videtur unde hanc
tu, Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam sex.
Titio damnato qui istam habere auderet inventus est nemo.
quod tu si audisses aut si per aetatem scire potuisses,
numquam profecto istam imaginem quae domi posita
pestem atque exsilium Sex. Titio attulisset in rostra
atque in contionem attulisses, nec tuas umquam ratis
ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam
navem et in quibus C. Deciani naufragium fortunarum
videres. sed in his rebus omnibus imprudentia laberis.
causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae
causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa
tute profecto fuisses, si per aetatem esse potuisses, eam
causam in iudicium vocas.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.