[19]
inquam, confiterer, si vere possem
aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu
L. Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum
esse arbitrarer; sed, quoniam id facere non possum, confitebor
id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non
minus. confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium
arma cepisse. quid est, Labiene? quam a me graviorem
confessionem aut quod in hunc maius crimen exspectas?
nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem
occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit.
si interfici Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra
Saturninum sine scelere non possunt; si arma iure sumpta
concedis, interfectum iure concedas necesse est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.