[67]
post autem cum esset1 Scamander unius
Staieni sententia absolutus2, patronus autem Scamandri ne
sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis
subveniendum putavit. tum ab3 Staieno, sicut ab homine
ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo,
ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte
habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium
capiti ac4 fortunis suis petere coepit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.