[176]
post
mortem eius Sassia moliri statim1, nefaria mulier, coepit insidias
filio; quaestionem habere de viri morte constituit. emit
de A. Rupilio2 quo erat usus Oppianicus medico Stratonem
quendam3, quasi ut idem faceret quod habitus in emendo
Diogene fecerat. de hoc Stratone et de Ascla4 quodam
servo suo quaesituram esse5 dixit. praeterea servum illum
Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium
domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico
in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore
puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur,
etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse
arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. advocantur
amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines
honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis
omnibus vehementissimis6 quaeritur. cum essent animi
servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione
dicerent, tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum7 adducti
in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.