[171]
huius igitur habitus vitae1 invidebat? hunc si
acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere
velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi
unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid
animi et2 virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius
modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob
rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet?
nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi
forte ineptiis ac3 fabulis ducimur ut existimemus illum ad
inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse
inimicos quam hic reliquisse, a4 socrus, ab uxorum5, a fratris,
a6 liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum
sedem atque7 regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes
intellegunt, quid ei tandem aliud8 eripuit mors praeter sensum
doloris?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.