[159]
est enim sapientis iudicis1 cogitare
tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum
commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem
datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse
quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et
semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat2
cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo
cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt
videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque
sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit,
non se reputare solum esse3 nec4 sibi quodcumque concupierit
licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem,
fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque
omnis amovere maximique5 aestimare conscientiam
mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae
a6 nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum
atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu
et summa cum honestate vivemus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.