[140]
hominem ingeniosum, M. Antonium,
aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam1
orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset
ab se esse dictum, posset negare2 dixisse'; proinde quasi, si3
quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus4,
hominum memoria non comprehendatur. ego vero
in isto5 genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi
et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui,
cum Cn. Plancum6 defenderet accusante M. Bruto, homine
in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus
constitutis ex duabus eius7 orationibus capita alterna
inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione
rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur
quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione
legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in
equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset
quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur,
aliquantum esse commotus dicitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.