[136]
at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse
iudicium. quo modo? suscepit causam. an potuit
rem delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis,
populi concitator, rem1 paene ad manus revocasset, cum vir
optimus et homo innocentissimus pecunia circumventus
diceretur2, cum invidia flagraret ordo senatorius, potuit nihil
decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo
periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum?
quam iuste, quam sapienter, quam diligenter! “si qui sunt quorum opera factum sit ut iudicium publicum corrumperetur.”
Vtrum videtur id senatus3 factum iudicare an, si
factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A. Cluentius
sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non diceret atque ei
dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse
dicitis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.