[128]
nam illud quidem
minime probandum est, ad notationes auctoritatemque
censoriam exemplum illos e1 consuetudine militari transtulisse.
statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis
esset flagitium rei militaris admissum, sortito2 in quosdam
animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad
paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu
dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum
qui convenit? nam miles qui locum non tenuit, qui hostium
impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles
esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in
bello propter hostium metum delinqueret3, amplior ei mortis
et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem
nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio
comparata est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.