[96]
non
fuit illud igitur1 iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in
quo non modus ullus est adhibitus2, non mos consuetudoque
servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi,
ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam
iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est
qui illud iudicium fuisse arbitretur3 et qui his rebus iudicatis
standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere.
ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive
quod ex4 lege subsortitus iudicem5 non esset, multa petita
esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus
a Iunio multa petita est nulla potest ex parte6 esse coniuncta.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.