[83]
at enim Staienus non fuit ab Oppianico
sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus.
cur eum1, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius
abesse patiebantur? cur, cum2 in consilium mittebant, Staienum
iudicem cui3 pecuniam dederant non requirebant4? Oppianicus
querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne
in consilium iretur tribunicia potestate effectum5 est. at
condemnavit6. hanc enim condemnationem dederat obsidem
Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur.
qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si7 istinc pecunia,
istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est,
hinc pudor, honesta vita8, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi
iudici causa, patimini9 veritate patefacta atque
omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam
ubi cetera maleficia consistunt10, ab eo invidiam discedere
aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.