[7]
ego me,
iudices, ad eam causam accedere quae iam per annos octo
continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa opinione1
hominum tacita prope convicta atque damnata sit facile
intellego; sed si qui2 mihi deus vestram ad me audiendum
benivolentiam conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis
nihil esse homini tam timendum quam invidiam, nihil innocenti
suscepta invidia tam optandum quam aequum iudicium,
quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliqui3
atque exitus reperiatur. quam ob rem magna me spes tenet,
si quae4 sunt in causa explicare atque omnia dicendo consequi
potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem
A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum
tandem5 eius fortunae miserae multumque iactatae portum
ac perfugium futurum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.