[66]
quonam igitur haec modo
gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae
in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere
oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistis1,
item2 quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur
quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris
studiis atque auribus esse videatur.
nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus
erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se
ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati,
tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit3.
ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque4
perfecerat5 ut eo fautore6 uteretur cupidiore quam fides
iudicis postulabat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.