[58]
citatur reus,
agitur causa1; paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius;
incipit longo et alte petito prooemio respondere maior
Caepasius. primo attente auditur eius oratio. erigebat
animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat
ipse Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius
eloquentia sed defensionis impudentia commoveri. postea
quam de re coepit dicere, ad ea quae erant in causa addebat
etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo
faciebat, tamen interdum non defendere sed praevaricari2
videretur3. itaque cum callidissime se dicere putaret et
cum illa verba gravissima ex intimo artificio deprompsisset:
'respicite, iudices, hominum fortunas, respicite dubios
variosque casus, respicite C. Fabrici senectutem' — cum hoc
'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit
ipse. at C. Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.