[199]
curam, diligentiam meumque una
laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus
peroravi, vestramque1 simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem
una mater oppugnat. at quae2 mater! quam
caecam crudelitate et scelere3 ferri videtis, cuius cupiditatem
nulla umquam turpitudo retardavit, quae vitiis animi in
deterrimas partis iura hominum convertit omnia, cuius ea
stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam,
ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. atque
etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen
et iura mutavit, uxor generi, noverca fili, filiae paelex4; eo
iam denique adducta est uti5 sibi praeter formam nihil ad
similitudinem hominis6 reservarit7.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.