[189]
illud primum queror de1 illo scelere quod
nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam
tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero
apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est
profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico
sine consilio mulieris cogitatum; quod si2 esset, certe postea
deprehensa re non illa ut a viro improbo3 discessisset sed
ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum
scelere omni4 adfluentem reliquisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.